- POMERANIA
- POMERANIAWandalica regio ad mare Balticum sita, sic dicta a Pomesano, Vidunti primi Borussiorum Regis filio, Pomesania primo, Metel. a primis vero cultoribus patriâ linguâ, h. e. Wandalicâ, Pamorzi appellata est, ab indigenis in habitata et propriis dominis gubernata; alienis autem numquam subiecta foit. A Boleslao Polono ad fidem Christi, cum Cassubia, compulsa est, A. C. 1120. est ubique fertilis, aquisirrigua, stagnis abundans, navibus pervia, dives agris, pascuis, pomis, lignis, rivis, montibus, venatione, pecore, piscibus, frumentô, butyrô, melle, cerâ, et aliis similibus rebus. Est quoque optime culta civitatibus, oppidis, arcibus et vicis; nec ullus est locus in ea vacuus, aut incultus, nisi quem aut lacus, aut montes occupant. Usa est ante susceptum Christianismum linguâ Wandalicâ, moribusque propriis vixit, donec Romano Imperio subacta est. Tunc enim una cum religione, Saxonicam linguam amplexa est, quam in hunc usque diem retinet, Munsterus. Olim sub propriis DucIbus, quorum familiae orgio a Mistevone Vandalorum Rege arcessitur: Huius, inter alios, filius Bogislaus, pater fuit Suantibori: qui a Bela Ungaro, auspiciis Micslai Poloniae Regis victus, et ad fidem adductus, mox in libertatem et gentilismum se vindicavit. Eius filii Wratislaus et Ratiborus Citeriorem, Suantopulcus vero et Boguslaus, Ulteriorem Pomeraniam sortitisunt: quorum posteriorum stirpe exstinctâ in Mestovino, A. C. 1295. partem ditionis Crucigeri occupârunt, A. C. 1313. reliquâ cis Stolpam ab agnatis vindicatâ, E prioribus Ratisbori linea, in Bartholomaeo A. C. 1224. deleta est, Wratislaus vero familiam diutius propagavit, ab Ottone Bambergensi baptizatus. Pater Casimiri et Bogislai II. qui a Friederico Barbarossa, A. C. 1181. duces creati sunt, datâ in Imperio sessione. E Casimiri stirpe ultimus Casi mirus III. Obiit A. C. 1271. Bogislaus genuit Bogislaum III. et Barnimum I. qui mortuus A. C. 1287. per filium Ottonem et Bogislaum, Stettinensem et Wolgastensem ramum sevit. Otto Sterinum nactus est, pater Barnimi M. qui, in casum deficientisprolis, Brandeburgicis successionem addixisse dicitur: cuius posteris in Ottone III. A. C. 1464. exstinctis, acre propterea bellum, inter agnatos Wolgastensis rami, ortum est. Bogislaus IV. Wolgastum tenuit, pater Wartislai IV. qui praeter Wartislaum V. Prosevit Bogislaum V. cui Pomperania Orientalis et Barnimum IV. cui Occidentalis cessit. Prioris posteritas desiit in Erico I. A. C. 1459. cuius ex sorore nepos Christophorus Comes Palatinus Rheni, post avunculum, Septentrionalium regnorum Daniae, Sueciae et Norvegiae rex electus est. Posterior, conditor arcis Wolgastanae, cum Barnimo III. a Carolo IV. Venatoris Imperatorii dignitate exornatusest. Mortuus A. C. 1365. reliquit Bogislaum ἄπαιδα, et Wartislaum VI. Cum cuius posteris A. C. 1471. Albertus Brandeburgicus convenit, ut Stetinensem Ducatum a se in feudum acciperent. Cumque iterum Bogislaus X. homagium negaret, ad arma rursus, sed res denuo composita est, connubiô Margaretae Brandeburgicae. Hic. e Palaestina redux, Wittebergae Lutherum audiit: Exstinctus A. C. 1523. Ex filiis eius Georgius, cum Brandeburgicis it erum transegit, A. C. 1528. ut quoties homagium ducibus praestaretur, simul iuramentô successio in casum futurum firmaretur. Alter Barnimus, per Bugenhagium, in ditionem Euangelicam doctrinam induxit. Ei successit A. C. 1573. ex fratris filio Philippo, natus Ioh. Fridericus, qui absque mascula prole obiit, A. C. 1600. ut et fratres eius Barnimus V. A. C. 1603. et Casimirus IX. A. C. 1605. Duo supererant Philippi filii, Bogislaus XIII. qui A. C. 1606.defecit et Ern. Ludovicus, quorum ille, Philippum II. genuit, mortuum A. C. 1618. Franciscum, et Bogislaum XIV. qui ultimus familiae, totius Pomeraniae dominus, a Caesareanis misere expilatus est, A. C. 1627. receptô dein in ditiones Gustavi Adolphi exercitu, A. C. 1630. Obiit A. C. 1637. Cuius successio cum, ex antiquo pacto, ad Brandeburgicos deferenda fuisset, pace Monasteriensi ita dispositum est, ut Marchiones Ulteriori, cum aliis quibusdam AEquivalentiae nomine, contenti, Citeriorem Pomeraniam cum Rugia Suecis relinquerent: sed hodiernô bellô rursus Elector Brandeburgicus ius antiquum persequitur. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syllog. Geneal. Hist. Baudrando Pomerania, Pommernincolis, Pomeranie Gallis, provIncia Germaniae, ad mare Balticum, Ducatus titolô nobilis ab A. C. 1182. est in circulo Saxoniae superioris. Terminatur a septentrione mari Balticô, ab oriente Prussiâ, a meridie Marchiâ Brandeburgicâ, et ab occidente Ducatu Megalopolitanô. Antea Duces habuit proprios; sed mortuô Boguslaô ultimô Duce, Pomerania bipartita fuit pace Monasteriensi et Osnabrugensi; Pomerania enim citerior seu cis Oderam fluvium concessa fuit Suecis, cum tribus ostiis Oderae, et Dam, et Golnow ioppidis trans Oderam, et Rugia insula in mari Baltico. Pomerania vero ulterior seu inter Oderam et Prussiam concessa fuit Electori Brandeburgico. Pomerania autem dividitur in decem partes, suntque Ducatus Stetinensis, Herzogthumb Stetin, Principatus Rugiae, Furstenthumh Rugen, Dominium Barthense, Herrschafft Bardt, Dominium Wolgastense, Herrschaffi Wolgast, et Comitatus Gutzoviensis, Graffschafft Gutzkou, in citeriori, et sub Dominio Suecorum: Ducatus vero Pomeraniae, Herzogthumb Pommern, Ducatus Cassubiae, Herzogthumb Cassuben, et Ducatus Vandaliae, Herzogthumb Venden, in ulteriori, sub Electore Brandeburgico; ut etiam Dominium Buthovii, Herrschafft Butow, et Dominium Lavemburgi, Herrschafft Lowenborch, quae duo ipsi concessa fuêre a Rege et regno Poloniae. Totius autem provinviae caput est Stetinum, Stetin, ad Oderam. Vide de Prussiorum, Pomeranorum et Livoniorum in loca Burgundionum, Tornigorum, misnorum et Hesorum migratione, B. Rhenanum, Rer. Germ. Nov. Antiq. l. 1. cum Notis Ottonis ICti. p. 183. adde Althamerum, in Tacit. p. 527. Schrot. Part. 1. ac inprimis Ioh. Micraelium Chron. Pomeraniae. POMERANIAE URBES: Anclamum, Anclam: Suecis subest. Bardum, Bardt, Suecis subest. Butovium, Butow, Brandeburgico subest. Caminum, Camin, Brandeburgico. Colberga, Colberg, Brandeburgico. Golnovia, Golnow, Suecis. Griphisvaldia, Gripswalde, Suecis. Gutzovium, Gutzkow, Suecis. Lavemburgum, Lowenborch, Brandeburgico. Stctinum, Stetin, Suecis. Sunda, Stralzund, Suecis. Treptovia, Treptow, Brandeburgico. Volgastia, Wolgast, Suecis. Volsinum, Wollin, Suecis. Usedomia, Usedom, Suecis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.